Latin
AUCTORE
Kaspar Schott, Technica curiosa 428
Unproofread scanNot analysed yet
SYNOPSIS EORUM, QUAE IN HAC MAGHINA, seu syntagmate continentur. §. L. NOMENCLATURA SPECULAE. scitur haec Machina nostra, SPECULA, cum à similitudine, quâ formam &figuram Speculae refert; tum quòd sicut ex specula quapiam, quaecunque Horizontis ambitu continentur, longè lateque detecta, visui obviam fiunt, ita ex hac Machina, quidquid ad Astronomiam, Geographiam, Hydrographiam, Physicam, &Medicinam pertinet, dicto citiùs oculis detegatur: ita quidem, ut à quovis etiam imperito memorata non tantum intelligi possint, sed ejus subsidio Ephemerides seu Diaria ad quotvis annos construi, Planetarum motus inveniri, Medicinae commodis opportunisque temporibus adhiberi, singulae res naturales per suos Characterismos cognosci, similiaque innumera investigari queant, quemadmodum in praxi uberiùs paulò pòst declarabimus. Dicitur MELITENSIS, eò quòd Melitae primùm adinventa, &in gratiam eorundem Equitum construsentiae sit. Dicitur denique. ENCICLICA. quia quaecunque ferè in ea docentur, per Cyclos seu rotas ob oculos ponuntur.