Latin
PROPOSITIO II
Kaspar Schott, Technica curiosa 435-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO II. Literam Dominicalem quovis annocurrentem invenire. QUaere in Rota sinistra, cui titulus est, LITERARUM DOMINICALIUM PERPETUA INVENTIO, in limbo annorum expansorum annum expansum anno 1600. currentem v. g. 38. indicemque annorum millesimorum super eum promoveas: litera enim, quae anno 1600. in indice reperto, respondet, videlicet C, erit litera Dominicalis currentis anni 1638. PROPOSITIO III. Aureum numerum invenire quovis anno dato. IN priori Rota, Epactarum numeri, superiorem circuli, seu rotae partem; Aurei verò, inferiorem occupant, uti ex titulis patet. Habitâ itaque Epactâ, &indice super ea firmato vide quis numerus anno millesimo sexcentesimo, in opposita indicis inferiori parte respondeat. illa enim erit numerus Aureus currentis annidati, videlicet 5.