# Technica curiosa 438-2

Kaspar Schott, Technica curiosa, PROPOSITIO X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/438-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/438-2

PROPOSITIO X. In quam Feriam quodvis Festum incidat, invenire. Otae dextrae inventionis Epactarum, cujus mentio facta est Propos. 1. & 3. volvulum superposuimus, in cujus superficie descriptae sunt litterae singulis Feriis respondente: in hujus autem volvuli limbodies Mensium scriptos reperies. Si itaque scire desideres, v. g. Festum Nativitatis anno 1638, in quam Feriam incidat; quaere 25. diem, quo dictum Festum celebratur, in limbo dierum Mensium, & regulam, cujus titulus est, Inventio Feriae per totum annum, statuas super eum; & littera, quae responderit Decembri in regula descripto, dabit litteram Feriae, videlicet B, quae respondet diei Sabbato. Cùm enim littera Dominicalis dicto anno sit C; B autem à C, juxta seriem litterarum Dominicalium, septimum locum teneat; necessariò Festum Nativitatis incidet quoquè in Sabbatum, seu Feriam septimam. Nota tamen, hoc loco ea observanda, quae de Bissextili dicuntur, ubi prima littera durat usque ad Festum S. Matthiae, reliquâ currente per totum annum. PROPOSITIO XI. Litteram Martyrologii quovis anno invenire. Littera itized by Google Digi Tecum Mathologi in Matheologio indicare sole emen, LLunae. Hanc itaque si scire percupis, in quadrante dextro superioris lateris in Cyclo Epactarum quaere Epactam currentem, videlicet anno 1638. Epactam 15 Littera enim, quae ei in eodem spatio responderit, uti q, erit littera Martyrologii dati anni: numerus enim dierum Mensis, super quem hac littera q inventa fuerit, per totum annum indicabit aetatem Lunae, id est, dies à Novilunio elapsos.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
