Latin
PROPOSITIO XIII
Kaspar Schott, Technica curiosa 440
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XIII. Dato die Novilunii per praecedentem, aetatem Lunae quovis tempore reperire. Quaere quadrantem dextrum superioris lateris, cujus titulus est, Inventis litterae Martyrologii, &aetatis Lunae; hujus, inquam, quadrantis mobilis indicem applica diei mensis, quo Novilunium contingit: hoc facto vide, quis numerus in quadrante mobili respondeat diei, quo aetatem desideras; ille enim erit aetas Lunae. v. g. contingit Novilunium aliquod 32. Julii, tu verò 33. ejusdem vis scire aetatem Lunae, id est, dies ab ultimo Novilunio elapsos. Applica regulam, seu quadrantem mobilem super duodecimum diem in limbo quadrantis interioris descriptum, &invenies 31. diem respondere in quadrante mobili 19. numero dierum ab ultimo novilunio elapsorum. PROPOSITIO XIV. Quot horis Luna supra Horizontem luceat, quovis dato tempore, cognoscere. IN quadrante sinistro superioris partis lateris Cubici, cujus titulus est, Inventio temporis, quo Luna supra Horizontem lucet, per precedentem propositionem queras aetatem Lunae in arcubus, in quibus adscriptum est, aetas Lunae; &subitò in media area reperies horas in partibus integris, aut minutis, quibus Luna supra Horizontem lucet. Atque haec sunt ferè praecipua puncta, quae nos primum latus Speculae Melitaeae docet; quae si benè intelligantur, quivis, quantum vis etiam imperitus, sine ullo ferè negotio diaria absolutissima ad quotvis annos datos construere poterit. Quicunque igitur Ecclesiastico computo delectantur, in hac sese parte exercere poterunt: quidquid enim alii Calendariographi vastis voluminibus comprehenderunt, hic nonnisi pauculis rotis totum, &perfecta methodo in perennes Cyclos digestum, comprehenditur. USUS Digi USUS SPECULI COSMOGRAPHICI, sive Secundi Lateris Speculae. CEcundum Speculae latus, cujus titulus est SPE VCULUM COSMOGRAPHICVM, quatuor constat systematis; Horoscopio videlicet universali; Planisphaerio duplici, stellarum fixarum, &primi mobilis; denique systemate fluxus, &refluxus marium.