# Technica curiosa 441

Kaspar Schott, Technica curiosa, PROPOSITIO. XV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/441
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/441

PROPOSITIO. XV. Datâ horâ Melitae currente, quota hora sit in universo mundo, cognoscere NOta, in rota majori interiori omnes horas juxta 24. meridianos dispositas proportionaliter, horas quidem antemeridianas viridi colore, post meridianas verò rubro colore descriptas esse; quae horae respondent semper regionibus, & provinciis ad latus dentatae coenae descriptis. Quòd si itaque scire velis, v. gr. Horâ g. antemeridianam Melitae currente, quae hora sit alibi terrarum in regionibus forinsecùs in serrata crena descriptis, admove horam 8. antemeridianam viridi colore scriptam denti, sive apici, cui inscriptum est, (Collegium Melitense) & subitò videbis in Thracia, Moscovia, Constantinopoli esse horam nonam; in India intra Gangem, Meliapore videlicet, esse horam primam post meridiem; in Nova verò Hispania, in Collegio Mexicano, duodecimam noctis esse; & sic de reliquis procedes.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
