Latin
PROPOSITIO XVII
Kaspar Schott, Technica curiosa 442-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XVII. Data quavis elevatione poli, situm sphaerae ajus invenire. IN planisphaerio sinistro, linibus graduum interioris circuli Meridianum refert; rota verò volubilis sphaeram mundânam in planum projectam; filum sericum majus, horizontem immobilem; minus verò lineam crepusculinam refert. Quòd si itaque indicem polarem applices super 39. gradum Meridiani, videlicet supra datam elevationem poli Melitensis; videbis, quae sit sphaerae Melitensis ratione Horizontis constitutio.