Latin
PROPOSITIO XXV
Kaspar Schott, Technica curiosa 446
Unproofread scanNot analysed yet
Non secus de horis Babylonicis, quae ab ortu Solis numerantur, inveniendis procedes. PROPOSITIO XXVI. Constitutionem Sphaerae suppolaris invenire. Constitue Indicem Solarem super 90. gradum, &habebis quaesitum: apparebunt enim subitò omnes paralleli Solis Horizon. i aequidistantes; diemque sex mensium esse, totidemque noctem ostendent. PROPOSITIO XXVII. Sphaerae rectae Constitutionem cognoscere. A Pplica Indicem polarem supra horizontem, &habebis quaesiAPrum: videbis enim subitò, parallelos omnes Solis in aequales portiones ab horizonte intersecari, &consequenter dies noctibus in hac sphaera perpetuò aequales esse. PROPOSITIO XXVIII. Stellarum fixarum declinati nes invenire. IN dextro planisphaerio stellarum fixarum indicem, seu regulam, applica super datam stellam; &ea resecabit tibi in regula quaesitos declinationis gradus.