# Technica curiosa 446

Kaspar Schott, Technica curiosa, PROPOSITIO XXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/446
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/446

Non secus de horis Babylonicis, quae ab ortu Solis numerantur, inveniendis procedes. PROPOSITIO XXVI. Constitutionem Sphaerae suppolaris invenire. Constitue Indicem Solarem super 90. gradum, & habebis quaesitum: apparebunt enim subitò omnes paralleli Solis Horizon. i aequidistantes; diemque sex mensium esse, totidemque noctem ostendent. PROPOSITIO XXVII. Sphaerae rectae Constitutionem cognoscere. A Pplica Indicem polarem supra horizontem, & habebis quaesiAPrum: videbis enim subitò, parallelos omnes Solis in aequales portiones ab horizonte intersecari, & consequenter dies noctibus in hac sphaera perpetuò aequales esse. PROPOSITIO XXVIII. Stellarum fixarum declinati nes invenire. IN dextro planisphaerio stellarum fixarum indicem, seu regulam, applica super datam stellam; & ea resecabit tibi in regula quaesitos declinationis gradus.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
