Latin
CAPUT XXI
Kaspar Schott, Technica curiosa 45
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XXI. EXPERIMENTUM VII. Statua lignea aëri innatans, variam aeris gravitatem ac levitatem indicat. Xperimenti hujus mentionem facit Auctor in Epistola pro-Statua lignea aeri Eximè praecedente Num. I. &in proximè sequenti, ut videbi innatans, mus. Ait enim, se singulari arte effecisse, ut parva statua lignea aëris grabitatem &virunculi specie, intrà vitrum aëri supernatans, ascendat modò, lebitatem modòque descendat, &digito ostendat in certis divisae lineae punindicat. ctis gravitatem aëris quovis tempore. Quo autem id fiat artificio, ait videri non posse à spectatoribus, quòd vitrum inferiùs circumdatum sit laminâ, &sola statua superiùs appareat. Artificium ipsemet Auctor lib. 2. Operis sui accurariùs describet. Aliud simile artificium invenit Auctor, quod consistit ineo, ut ex lamina subtilissima cuprea globus fiat cavus, omnisque ex eo aër extrahatur: Suspendatur deinde è librae exactissimae brachio uno, ex altero verò suspendatur sacoma seu contrapondium. Quoniam igitur aër extrinsecus non semper ejusdem est gravitatis, continget ut globus nunc ascendat, nunc descendat in aëre; ascendat inquam, dum aër densatur &fit gravior; descendat verò, dum rarescit aër &fit levior: ad eum modum quo navis, aut aliud corpus aquis innatans, magis mergitur in aqua leviori, minùs in graviori. Si jam ex medio librae jugo, loco lingulae index longior extet; ejus apex in vicino pariete aut tabula describet arcum circuli: Qui si dividatur in minutas divisiones, indicabit index varios gravitatis aëris gradus, prout juxta motum globi appensi modò ad unum, modò ad aliud divisionis punctum promovebitur. ANNO