# Technica curiosa 452

Kaspar Schott, Technica curiosa, PROPOSITIO XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/452
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/452

PROPOSITIO XLI. Data altitudine Solis super Horizontem, horam diurnam cognoscere. DEr quadrantem quempiam observa altitudinem Solis, & hanc, inventam quaere in columna altitudinum Solis: hora enim, quae huic responderit, erit hora diurna quaesita. PROPOSITIO XLII. Altitudines rerum, data umbra, reperire. CUpponimus stylum quemlibet in 12. aequas partes divisum VMetire spatium, quod est inter te & rei altitudinem mensurandam, notâ aliquâ mensurâ; & invenisti, v. g. 30. pedes: quo facto dic, umbra data dat 12; spatium in nota mensura datum, videlicet 30. pedes, quid dabit? Duc secundum in tertium, & productum divide per primum, & quotiens dabit altitudinem quaesitam.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
