Latin
PROPOSITIO LVII
Kaspar Schott, Technica curiosa 456
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO LVII. Triplicitates signorum invenire. Um omnia Zodiaci signa Terreae, Aqueae, Aëreae, aut Igneae Onaturae sint; si desideret quispiam, quaenam v. g. tria igneae naturae signa sint, cognoscere; applicabis angulum quemvis ex tribus Trigoni mobilis angulis supra Arietem primum Igneae naturae signum, &reliqui Trigoni mobilis anguli extemplò reliqua signa ignea cum proprietatibus suis demonstrabunt. Non secus operabere, si scire desideres, quae signa Terreae, Aëreae, aut Aqueae naturae sint. PROPOSITIO LVIII. Cuspides duodecim Domorum coelestium quovis tempore invenire. IN interiori Orbis superioris parte maximo compendio AuA thor tabulam Directionum ad 12. domorum coelestium Cuspides facilitate maximâ inveniendas descripsit. Quòd si itaque scire desideres, quo in gradu Zodiaci quaelibet 12. Domorum coelestium, quovis dato tempore consistat; Primò quaeres gradum Solis pro tempore dato; Secundò, horam, quâ figuram aliquam construere cupis. Quò facto, cùm signi gradu invento Rotam ingredere; &è regione signi inventi, horam quoque invenies; à qua si denuò horas à meridie elapsas, primò servatas computes, occurrent subitò in illa columna gradus Zodiaci, domibus sex superioribus in latere crenae correspondentes; quos gradus, si oppositis domibus adscribas, habebis gradus 12. domorum cuspidumque quaesitos.