# Technica curiosa 457

Kaspar Schott, Technica curiosa, PROPOSITIO LVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/457
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/457

PROPOSITIO LIX. Quibus Planetis & Signis Zodiaci, quae membra hominis subjiciantur, cognoscere. Ccipe characterem Planetae in inferiori parte lateris crenae. & ad characterem signi applica ipsam crenam; & in angulocommuni reperietur membrum id, in quod datus Planeta cum dicto signo juxta Astrologorum regulas, agere censetur. PROPOSITIO LX. Qualitates & proprietates duodecim Domuum coelestium cognoscere. pplica inferiorem lateris partem in trigono mobili, domui, AT cujus qualitatem scire desideras; & subitò in angulo communi reperies qualitatem domus, denominationem & significationem ejusdem, partem hominis correspondentem, dominum domus, & similia, quae ab Astrologis observantur

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
