# Technica curiosa 46

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT XXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/46

ANNOTATIO. CAEC rudi Minervâ; accuratiùs, ut dixi, artificium describet ipsemet Auctor, qui praeter hoc habet longè nobilius idem praestandi artificium, ut paulò pòst ex Epistola ad me data apparebit. II. Hoc artificio statua aëri innatans ostendit gravitatem & levitatem aëris. Simili artificio posset statua calorem & frigus aëris manifestare, si nimirum fieret themometrum, & aquae tubo inclusae imponeretur globulus ligneus qui supra aquam nataret, globulo superponeretur statua cum extenso digito: alterato enim aëre, globus cum statua nunc ascenderet, nunc descenderet intrà tubum vitreum, prout nimirum aqua ipsa assurgeret aliàs, aliàs deprimeretur. Si ergo pars inferior tubi vitrei occultaretur, ut non globus, sed sola statua appareret; in superiori verò ejusdem tubi parte variae per circulos ductos fierent divisiones, ad quas statuae digitus extentus motu suo vario ascensus ac descensus applicaretur; naberetur quod desideratur, non sine intuentium admiratione, existimantium statuam innatare aëri. Aliud huic ferè simile dabimus infrà inter Mirabilia Miscellanea, nuper à Magdeburgici Experimenti Auctore transmissum. EPI

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
