Latin
PROPOSITIO LXXII
Kaspar Schott, Technica curiosa 460-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO LXXII. Aliâ ratione praecedentem praxin expedire. VIde naturam Planetarum ex Propositione 62. &observa, quem aspectum ad invicem habeant. Si itaque Mars, Saturnus, &Sol in signis igneis, seu trigono igneo occurrerint; calores intensissimos, &siccitates ubique locorum ingentes causabunt. Quae autem sint ignea signa, aërea, &aquea; disces vel ex iis, quae suprà tradita sunt, vel ex radiosa figura hujus quadrantis prognostici. Non secus operaberis de aliis qualitatibus, &aspectibus signorum. PROPO