# Technica curiosa 460-2

Kaspar Schott, Technica curiosa, PROPOSITIO LXXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/460-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/460-2

PROPOSITIO LXXII. Aliâ ratione praecedentem praxin expedire. VIde naturam Planetarum ex Propositione 62. & observa, quem aspectum ad invicem habeant. Si itaque Mars, Saturnus, & Sol in signis igneis, seu trigono igneo occurrerint; calores intensissimos, & siccitates ubique locorum ingentes causabunt. Quae autem sint ignea signa, aërea, & aquea; disces vel ex iis, quae suprà tradita sunt, vel ex radiosa figura hujus quadrantis prognostici. Non secus operaberis de aliis qualitatibus, & aspectibus signorum. PROPO

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
