Latin
PROPOSITIO LXXXV
Kaspar Schott, Technica curiosa 465
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO LXXXV. Quâ methodo contraria contrariis curentur, invenire. Aboret quispiam morbo aliquo humido valde; scire voloEquae species ei medendo adhiberi debeant. Pono brachium humidorum super quadrante simplicium humidorum, &oppositum brachium huic in suo quadrante assignabit omnia medicamenta, contrario pellendo congrua PROPOSITIO LXXXVI. Compositae è variis speciebus Medicinae gradus qualitatis praedominantis invenire, Conficiatur medicamentum è diversis speciebus. diversis qualitatum gradibus affectis. Quaere puncta graduum uniuscujusque simplicis in brachio suo, videlicet puncta caloris, frigoris, humiditatis, siccitatis; &si medicamentum habuerit plura puncta caloris, erit id in calore praedominans; si plura puncta siccitatis, in siccitate; si plura humiditatis, in humiditate, &c. quae res magni momenti est in medicina, &paucis haec graduum scientia nota est. PROPOSITIO LXXXVII. Crises morborum invenire. Um tota Criscon ratio à Lunae motu desumatur; si statum, aegri scire desideres, vide, quo in gradu, signoque Luna fuerit, quando aeger morbo invasus fuit: super hunc signi gradum, applices mobilem aspectuum figuram in puncto conjunctionis; &numeri Criscon in limbo figurae aspectuum scripti, signum, &gradum Lunae ostendent, sub quo Crisin de statu aegri formes. PRONna