Latin
PROPOSITIO LXXXIX
Kaspar Schott, Technica curiosa 466-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO LXXXIX. Medicamenta per occultas vires agentia reperire. Um mirabiliter saepe homines ex similitudine &analogia reCrum ad affecta membra curari videamus, Rotam quoque Author hîc apposuit, ex quo dicto citiùs cognoscere possis, quaenam hujusmodi medicinae sint, adeò prodigiosos effectus in infirmis causantes. Comprehendit autem omnia duobus limbis, quorum primus medicamenta continet ex animalibus similitudinem quandam cum affectis membris habentibus: alter simplicia in herbis, &lapidibus eâdem similitudine affectis. Si itaque scire desideres, cui membro laboranti, quae medicamenta congruant; Linea à morbo hominis dato prodiens, cui nomen morbi inscriptum est, in limbo duplici desiderata medicamenta monstrabit. PROPOSITIO XC. Characterismos naturalium rerum, uti herbarum, plantarum, lapidum, invenire. Quaere in inferiori limbo circuli medicamenta simplicia; &memnebitum, quod lineae simplicibus techendens, monstat, erste membrum, cui simplicia figurâ, seu formâ similia applicanda eiunt: similitudine enim sua, seu formâ, &figurâ monstrant, quod membrum in corpore humano affectent. Est enim singulis rebus naturalibus ab Authore naturae sapientissimo character quidam impressus, quo veluti scripturâ quâdam naturas, &proprietates suas sagacibus ingeniis legendas exhibent.