# Technica curiosa 47

Kaspar Schott, Technica curiosa, EPISTOLAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/47

EPISTOLAE, Praenobilis atque Amplissimi Domini, OTTONIS GERICKE, R. P. CASPARUM SCHOTTE SOCIETATE JESU, Quibus omnia, quae secunda parte explicata sunt, summatim continentur. CAPUT XXII. EPISTOLA I. Praenobilis Domini Ottonis Gerickii. Iserat ad me die 1 Novembris Anni 1661. uti ex Epistola initiò hujus secundae partis allata constat, Praenobilis & Amplissimus Dominus OTTOGERICKE syllabum novorum Experimentorum, quae ejusdem anniaestate praecedente concinnaverat, & Viris Primariis atque Amicis ad se eorundem visendorum gratiâ adventantibus ostenderat. Quibus lectis, dici vix potest quanto incensus fuerim desiderio, eadem penitiùs cognoscendi. Petii ergo à Viro Humanissimo, inchoatum favorem ut continuaret, & rudem saltem eorundem delineationem, fusioremque descriptionem transmitteret. Praestitit utrumque cumulatè Nobilissimus Auctor hac, quae sequitur, Epistolâ, adjunctis etiam Experimentorum singulorum schematismis illis, quos proximè praecedentibus Iconismis exhibui. Admodum Reverende, Religiosissime, &c. singulariterque Honorande atque Amande Domine, & Care Amice, &c. Ex Reverentia Vestrae gratissimis litteris re Decembris datis, prosperam Ejus valetudinem magno meo gaudio percepi, &c. Desiderat Reverentia Vestra Experimentorum meorum, quae de novo praeterita hac aestate institui, Hemisphaeria duo Magdeburgica. Vide Iconismi III Fig. I. II. & III. Hemisphaeria alia majora.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
