Latin
PROPOSITIO CII
Kaspar Schott, Technica curiosa 470
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO CII. Electiones rerum Medicinalium dijudicare. OPerare iuxta ea, quae pro positione 74. tradita sunt, &habeObis intentum PROPOSITIO CIII. Crises morborum peragere. OPerare juxta superiùs Praepositione 87. tradita, &habebis quod quaerebas. PROPOSITIO CIV Tempus Eclipseon invenire. QUaere primò, in quo gradu Zodiaci Caput, vel Cauda Dracoonis reperiatur; deinde vide, quo in gradu Sol, &Luna fuit dato Novilunii, aut Plenilunii tempore. Quòd si itaque Novilunii tempore Sol, Luna, &Caput seu Cauda Draconis in eodem penitus gradu deprehendantur, certò scias Eclipsin Solis alicubi futuram. Si verò tempore Plenilunii Sol, &Caput, seu Cauda Draconis in eodem praecisè gradu, Lunâ oppositum diametraliter in Zodiaco locum occupante, convenerint; certò Eclipsin Lunarem futuram concluseris. Hac ratione dato quolibet NOvilunio, aut Plenilunio, utrum Eclipsis futura sit, utrum non, perpetuò investigare poteris. USUS byGoogle