# Technica curiosa 470

Kaspar Schott, Technica curiosa, PROPOSITIO CII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/470
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/470

PROPOSITIO CII. Electiones rerum Medicinalium dijudicare. OPerare iuxta ea, quae pro positione 74. tradita sunt, & habeObis intentum PROPOSITIO CIII. Crises morborum peragere. OPerare juxta superiùs Praepositione 87. tradita, & habebis quod quaerebas. PROPOSITIO CIV Tempus Eclipseon invenire. QUaere primò, in quo gradu Zodiaci Caput, vel Cauda Dracoonis reperiatur; deinde vide, quo in gradu Sol, & Luna fuit dato Novilunii, aut Plenilunii tempore. Quòd si itaque Novilunii tempore Sol, Luna, & Caput seu Cauda Draconis in eodem penitus gradu deprehendantur, certò scias Eclipsin Solis alicubi futuram. Si verò tempore Plenilunii Sol, & Caput, seu Cauda Draconis in eodem praecisè gradu, Lunâ oppositum diametraliter in Zodiaco locum occupante, convenerint; certò Eclipsin Lunarem futuram concluseris. Hac ratione dato quolibet NOvilunio, aut Plenilunio, utrum Eclipsis futura sit, utrum non, perpetuò investigare poteris. USUS byGoogle

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
