# Technica curiosa 475

Kaspar Schott, Technica curiosa, PROPOSITIO CXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/475
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/475

PROPOSITIO CXVI. Quis cuivis plaga Planeta praesideat. QUaere in scala pyramidis nomen Planetae: ille enim ostendet, horâ Dominii sui electiones Georgicas plaga convenione factas successum habituras. PROPOSITIO. CXVII. Quibus ventis quaelibet plaga conveniat. CTtatue latus plagae, v. g. Orientalis super Rhombum principaVlem ortus; & latus in orbita ventorum omnes ventos collatetales, & homogeneae naturae subitò deteget. PROPOSITIO CXVIII. Quando & ubi seminandum sit, ut abundanter proveniat, & in optima qualitate frumentum, ex pyramide cognoscere. OEserva versus quam partem ager, seu campus vergat; deinde quod signum, quis mensis dictae plagae in pyramide respondeat. Si itaque sub dato Planeta, Signo, Mense, electiones plantationis, seminationis, sectionis lignorum, similiumque peregeris; ne dubites opus effectum singularem habiturum.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
