Latin
EPISTOLAE
Kaspar Schott, Technica curiosa 48
Unproofread scanNot analysed yet
Hemisphaeria quae biginti equi non possum dibellere, statu syrin gis separantur. esium, elem, selten, decliuem tenen eine per omnes mundine sunt. siderio ut satisfaciam, haec repono. I. Quod attinet duo hemisparia, lances, aut phialas cupreas A &B (vide Figura L. II. &III. Iconismi II.) quae jam ante annos aliquot fieri curavi (inter quae annulus seu circulus coriaceus D, cerâ obductus, interponitur, &cùm conjuncta ac sibi mutuò superposita sunt, aër extrahitur, ac tunc vix à sexdecim equis divelli possunt, ut in Figura E apparet) de iis jamdudum Reverentiae Vestrae aliquid perscripsi. Quoniam verò tunc temporis nullum adhuc illius rei Experimentum feceram; scribebam, certò me credere, dicta hemisphaeria à sex validissimis Viris divelli non posse. At cùm deinde ad Experimentum sumendum deventum esset, insufficientes erant hominum vires. Quatuor ergo equos meos adhibui, binos hinc, &totidem inde trahentes; sed nec hi quidquam efficere poterant. Quare octo applicavi. Quoniam verò annuli ferrei N& Lrumpebantur, &plumbatura quâ hemisphaeriis adferruminata erant, dissolvebatur; omnia reficere, ac duplo fortiora efficere necesse fuit. Quibus refectis, quoniam octo equi nihil antea effecerant, primùm duodecim, ac deinde sexdecim adhibita fuêre: qui postquàm iteratis vicibus in diversas traxissent partes, &hi illos non semel superassent; tandem additis clamoribus, minis, ac flagris, hemisphaeria violenter divulserunt. Atque hoc Experimentum jam saepius coram Viris Principibus exhibui. Quia verò hic operandi modus ingenti constat labore, ac semper ferè aliquid frangitur aut damnum aliud exoritur, praesertim dum dicta hemisphaeria divelluntur, ac terrae allisa incurvantur; ideo aestate praeterita alia duo majora fieri curavi hemisphaeria, integram ferè ulnam Magdeburgensem in diametro continentia, cùm priora tres tantùm unius ulnae partes continerent. Quae quidem nec sexdecim, nec viginti equi poterunt divellere. Atque hoc primum est novorum meorum Experimentorum. Vide Figuram E. II. Cùm iam ab equis viginti hujuscemodi hemisphaeria divelli nequeunt, aperitur platismatium seu ventile H(quod est inter annulos N. N, &per quod aër fuit antea extractus) aditusque conceditur aëri cum sibilo irrumpenti. Quo facto, si quispiam siphone seu syringe bis tervè aërem inspiret; dissiliunt ea cum impetu quasi sponte vere ergo dicere possum, quod equi viginti (imo ¢um, si majea fierent hemisphaeria) divellere nequeunt, flatu ut separetur me efficere. Atque hoc est secundum Experimentum. HemisphaeIII. Ne tamen priùs dicta minora hemisphaeria A &B frustra ria eadem forent effecta; &quoniam equi qui ea divellunt, non semper ad ma pondere dibelluntur. uum sunt; curavi in domus meae atrio ad sepem horti plantari for Vide Icotissimum postem I, cum extante superiùs brachio, &validissimo unnismum IV.