Latin
EPILOGUS
Kaspar Schott, Technica curiosa 480
Unproofread scanNot analysed yet
eundemque Serenissimum Archiducem Guilhelmum Leopoldum, Caesaris Patruum; &ab utroque tantâ fuit humanitate susceptum, ac tot laudibus ob artis subtilitatem, utilitatemque, litteris ad Auctorem datis depraedicatum, ut sine rubore eas legere non potuerit. Institi iterum, ac tertiò, ut quod praesens non potueram, absens obtinerem; sed repulsam iterum sum passus, praetexente Auctore inter causas alias, Caesaris prohibitionem. Nihil ergo de tam praeclaro &utili Invento habeo quod dicam. Quod si inter nationes omnes evulgaretur, artem haberemus, quâ quilibet unico scribendi genere omnibus gentibus scriberet. Si enim seu vernaculâ, seu quâvis aliâ quis scriberet linguâ; à quovis, qui antedictum linguarum Artificium sciret, intelligeretur. Lege Monitionem sequentem ad Lectorem. Secundus, qui simile Artificium evulgavit, est doctus quidam &ingeniosus è Societate nostra Hispanus, ut mox sequenti Capite dicam. Tertius est On. Ioannes Joachimus Becherus, cujus frequentem in sequentibus mentionem faciemus. Hujus Artificium capite secundo pandam. Hisce Inventis adjungam Tachygraphiam novam Anglicanam; aliaque nonnulla rara &ingeniosa, ad scriptionem pertinentia Monicio Monitio ad Lectorem. (Cripseram haec, &totum hunc Librum absolveEram, cùm Româ ad me scribit citatus Auctor R.