# Technica curiosa 485

Kaspar Schott, Technica curiosa, THANASII KIRCHERI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/485
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/485

AUctor Hispanus reducit res praecipuas ad quadraginta quinque AAclasses, & singulis classibus apponit ad latus certam seriem vocabulorum, appositis unicuique vocabulo numeris ab unitate inchoatis, & ordine naturali progredientibus. Classes rerum ipse vocat Gradus; vocabula verò classibus ad juncta, vocat Determinativa. Gradus ait esse instar Generum, aut Specierum; Determinativa, instar differentiarum, quae genera vel species determinent ad particularia. Ego commodiùs & magis propriè reduco res ad classes, & his subjicio vocabula. Classibus appono numeros Romanos, ut vocant expressos per literas majusculas Alphabeti Latinis vocabulis verò praefigo numeros vulgares, apud plerosque Europaeos usitatos. Hispanus Auctor valdè confusè disponit Gradus suos, seu Classes rerum, adeò ut occurrente vocabulo aliquo, haud facilè discerni queat, ad quem Gradum, seu ad quam Classem pertineat. Ejus tamen ordinem, ejusque vocabula tametsi persaepe barbara, & ab Hispanicis vocabulis derivata) hic retinere lubet; omisso tamen Gradu ipsius trigesimo octavo, qui metaphoras & circumlocutiones continet, quoniam necessarius non est. Si plus temporis mihi nunc suppeteret, alium darem & concinniorem ordinem. Sed hoc fier, ut dixi, post absolutam Technicam, DEO annuente, aut alio tempore. Potest & quilibet, qui Artificium hoc evulgare alio separato opere volet, alium formare ordinem, qui ipsi magis allubet, modò stabilis maneat, & omnibus nationibus communis fiat. F. CLASSIS. Elementa. L. Ignis. 2. Flamma. 3. Fumus. 4. Cinis. 5. Aër. 6. Ventus. 9. Aura. 8. Ventus Orientalis. 9. Ventus meridional. s. 10. Ventus occidentalis. 11. Ventus Septentrionalis. 32. Aqua. 13. Oceanus. 14. Mediterraneum mare. 15. Nubes. 16. Pluvia. 17. Nix. 18. Flumen. 19. Torrens. 30 Locu. 21. Tell. 1. Plantia. 1). Nonia. 2. Vall. 43. Specus. 26. Subterraneus locus. 27. Infernus damnatorum. 28. Purgatorium. 29. Centrum terrae.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
