# Technica curiosa 49

Kaspar Schott, Technica curiosa, EPISTOLAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/49

oferreo K. Huic dicta duo hemisphaeria, cùm conjuncta sunt, & ab V. & VI. aere evacuata, uno Lappenduntur. Tum ingentis bilancis (quales in emporiis ad mercatorum merces ponderandas in usu sunt) lanx una M, quatuor catenis ad quatuor angulos alligatis instructa, alligatur ad quatuor annulos N, N, hemisphaerii inferioris B, tantumque ponderis imponitur, donec vi à se invicem hemisphaeria avellantur. Quoniam jam nota est mihi aëris supra vel circa Tellurem gravitas (qua de re jam aliàs aliquid Reverentiae Vestrae perscripsi, cujus & ipsa mentionem facit in Experimento Magdeburgico, quod Appendicis loco Mechanicae suae Hydraulico-pnevmaticae adjunxit) notam quoque habeo diametrum dictorum hemisphaeriorum; facilè calculare possum, quantum ponderis ad ea divellenda requiratur, nimirum (dum gravitas aeris est ut viginti ulnarum Magdeburgensium altitudo aque) librarum 2636. Haesi bilanti superponantur, divelli hemisphaeria necesse est. Quod non sine sono & crepitu contingit. Hemisphae. IV. In mentem quoque venit, si eadem hemisphaeria magni riorum alponderis infrà appensi casu derepentè divellerentur, eventurum Sulsio ponderis aput bombum ingentem, tormenti bellici explosi bombo haud absimi pensi casae. lem ederent. Suspendi ergo è loco alto illa curavi, & catena fortissi tentatur. ma centumpondium appendi, ac subito casu dejici. Semper tamen aliquid diffractum fuit, nec hemisphaeria divulsa. Quia verò periculum erat, ne casu ponderis subitaneo adstantium quispiam laederetur, aut occideretur; ejusmodi Experimentum, post trinam exhibitionem, omittendum imposterum censui. Recipientis V. Notum est Reverentiae Vestrae, vas mihi quoddam esse vibitrei esatreum, quod pharmacopolae Recipientem vocant; cujus collo singucuati phaelari arte adglutinatum est epistomium orichalceum. Hoc vase, ubi nomena. priùs exinanitum est ab omni aëre, demonstro curiosis Spectatoribus, Primò, Primo, quanti vonderis sit aer, qui in ejusmodi vase antea continebatur. Secundò, si eidem vas aliud vitreum, quod Clavam seu Cucurbitam pharmacopolae appellant, suprà applicetur, arcteque collum unius collo alterius conjungatur, ac utrimque epistomium aperiatur: demonstrabitur unde, seu qua ex causa ventus oriatur: qui quidem, ut non oculis solùm, sed auribus quoque percipitur, nude, & nullâ causâ aliâ interveniente, naturaliter in majori vitro (seu in Recipiente) exoritur, tamque vehementer in id inspiratur, ut arenosos lapillos avellanae nucis magnitudine dissipet.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
