# Technica curiosa 5-3

Kaspar Schott, Technica curiosa, ANNOTATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/5-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/5-3

ANNOTATIO. Uctor putabat, rumpendam phialam, quòd aër inclusus, & liPherabambiente aëre promente, violenter ac vehementer se dilataret, ut in praecedentibus Experimentis fecerat. Causam autem, quòd id non contigerit, ait esse, vel rotunditatem phialae, vel quòd aer, dum hermeticè phiala sigillaretur, colore lampadis fuerit rarefactus, & multùm de virtute sua dilatativa remiserit. Quod ipsum sequentibus confirmat. CAPUT XI. EXPERIMENTUM IX. Phiala non sphaerica, aere plena, intra Recipientem evacuatum rumpitur. Item & sphaerica. OOst praecedentia Experimenta, vitream phialam AB Fig. IX. A accepit Auctor, trium quatuorvè unciarum aquae capacem, & usitacâ vitris istius magnitudinis densitate. Hujus collo immisit fistulam vitream CD utrinque apertam, mediocriter exilem, ad imum fermè fundum exporrectam; eamque mistura ex pice & resina aequaliter composita phialae collo adglutinavit. Phialam aquâ eò usque impletam, donec in inferius fistulae extremum D aliquantò altiùs ascendisset, immisit intra minorem Recipientem, unius circiter librae cum semisse capacem, eo tamen modo, ut vitrea fistula CD, per foramen E in plumbeo Recipientis operculo factum pertransiens, extra vas maxima ex parte emineret. Quo foramine bene obturato, ac lutato, antliam agitaeae capit. sed primum frutilis, erstitutionem, entheolo ad sfindum cylindri nondum deducto, frustulum vitri semipalmari hitudine è phiala AB jam rupta dissiluit, tanto cum impetu, ut vicino Recipientis EF lateri illisum, non solùm seipsum in pluriradiminuerit fragmenta, sed in ipso Recipiente multas fissuras fecerit: & tantum simul strepitum excitarit, ut circumstantes rei nortate percelleret

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
