# Technica curiosa 5

Kaspar Schott, Technica curiosa, MENTA MAGDEBURGICAANTIQUA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/5

MENTA MAGDEBURGICAANTIQUA. Secunda Pars complectetur illa Experimenta, quae, post primum illud in lucem emissum, sunt mihi ab Auctore de novo communicata. Haec EXPERIMENTA MAGDEBURGICANOVA appello. Sequens Liber secundus dabit Experimenta Anglicana. Tertius in unum colliget varia alia ejusdem aut similis generis variis temporibus ac locis, variisque ab Auctoribus excogitata, atque exhibita. Quartus denique ex his omnibus praemissis Scrutinium instituet Physico-Mathematicum de variis aeris proprietatibus, atque effectibus, praesertim verò de pressione ejus circa corpora quae ambit, deque virtute ejus (ut Recentiores vocant) elastica ad se dilatandum. Reliqui libri ordine subsequentur. Suscepti laboris in his quatuor libris scopus praecipuus est, alios ad Experimentalem Philosophiam excitare. Saepe enim jam quà verbis, quà opere ipso significavi, quantopere arrideat mihi illud philosophandi genus, quod non in verborum & argutiarum nsibiliteribus situm est sed ipsius Nauticon. ditos sinus penitiùs scrutatur, & Scire cum Posse felici connubio jungit.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
