Latin
EPISTOLAE
Kaspar Schott, Technica curiosa 50
Unproofread scanNot analysed yet
Item ostendo, quâ ratione in eodem superiore vitro oriantur nebulae, ac nubes, &c. Terciò, qua ratione dictum vitrum majus omnia alia vitra non exactè rotunda, eidem ita applicata atque conjuncta, ut nullus aër externus irrepere in alterutrum queat, in momento contrahat (ut ita dicam) seu comprimat, &in mille frusta comminuat; &quidem tanto cum strepitu, ac si fistula anea nitrato pulvere onerata exploderetur, non sine ingenti adstantium terrore. Quoniam verò plerique adduci nequeunt ut credant, qui ejuscemodi evacuato, ac repentè aperto vasi apertum os applicaret, confestim exspiraturum, totumque corpus ejus compressum atque intra se contractum iri; ejus rei probandae ac confirmandae caus à Experimentum aliud institui, ad ostendendum, dictum vitrum fortiùs trahere atque ad se rapere quae applicata forent, quàm viginti robustissimi trahant viri. Quid ni ergo &hominis corpus trahere atque distrahere queat? Nimirum, vas est cupreum, quasi lebetis formâ, nisi quòd latera non protuberent, sed parallela, ut in cylindris, assurgant, uti hic in Figura O apparet. Altitudo vasis est ulnae unius, latitudo trium ulnae quadrantum. Infrà adjunctam habet ansam S. stanno adferruminatam, ut brachio ferreo W, è poste Iextanti, inseri queat. Est &pistillum PQR, cujus manubrii pars PQ ferrea est, QRverò lignea, embolus denique Rè crasso assere querno confectus, excavatus per circuitum in circumferentia instar trochlea, eo fine, ut cavitas impleri queat cannabe, lino, aut stuppa, &intrusus intra ahenum O, ejus capacitatem exactè explere, ut explet pistillum cum embolo siphones illos, quos ad incendia extinguenda adhibemus, nè quid aquae aut aëris inter dicti emboli &aheni latera furtivè penetret. His ized by Google Digi His ita praeparatis, abenum O erectum, ansam suas ferreo bradio IV (quod fortiter posti I implantatatum est) inseritur; pistillumque PQRaheno intruditur, ita ut manubrii pars ferrea PQ. intra furcam V superioris brachii ferrei contineatur, ac rectà ascendere atque descendere, sine vacillatione ad latera, dum pistillum extrahitur atque intruditur, possit. His etiam praeparatis, nonnihil aquae intra ahenum embolo affunditur; atque è trochlea T, fortis funis F demittitur.