Latin
CAPUT II
Kaspar Schott, Technica curiosa 506
Unproofread scanNot analysed yet
OMnes homines conceptus mentis, &res à se conceptas, aliisque significandas, explicant vocabulis vel ore prolatis, vel per litteras aliasvè notas aut signa expressis. Haec autem vocabula (seuore prolata, seu liueris aut notis expressa) non sunt eadem apud omnes nationes: nam Latini volentes significare animal latrabile v. g. dicunt &scribunt canis, Germani Hund Graeci κύων, Itali cane, Galli chien, Hispani perro, alii aliter. Eadem diversitas reperitur in omnibus aliis rebus significandis. Hinc diversitas linguarum, seu idiomatum. Hinc diversae nationes se mutuò non intelligunt, sive loquantur, sive scribant. Quòd si omnes iisdem vocabulis ore prolatis ad easdem res significandas uterentur; omnes se mutuò loquentes intelligerent: &si omnes iisdem notis seu signis easdem res scribendo exprimerent; omnes similiter se mutuò scribentes perciperent. Primum, qua ratione instituendum sit, nemo adhuc excogitavit. Ad secundum praestandum, nos, ut praecedenti capite vidimus, substituimus loco vocabulorum scribendorum notas arithmeticas. Easdem substituit Auctor praedicti Libelli, ac praeterea certum adhibet characterem, ut videbimus. Nos res praecipuas, quae in hominum colloquium veniunt, reducimus ad certas classes, easque res exprimimus vocabulis latinis (transferendis deinde in alias linguas) &vocabulis apponimus certos numeros arithmeticos, aliaque praestamus, quae praecedenti capire exposita sunt: Auctor Libelli Tria requirit ad suum Artificium. Primum est Lexicum seu Vocabularium multiplex, hoc est, multarum linguarum, certo modo &ordine concinnatum, unà cum Indice ejusdem Lexici; excepto Lexico Latino, quod Indicem non requirit, ut dicetur. Secundum est Tabula pro varietate sensuum (ut ipse appellat) hoc est, pro declinatione Nominum, conjugatione Verborum, aliisque vocabulorum variationibus. Tertium est Character certis ductibus formatus, certisque lineolis ac punctis signatus. Singula seorsim explicabo, quantâ possum maximâ claritate in re nova, ac per se obscura. §. II. De §. II. De Lexico multiplici, &Indice, ad Clavem linguarum requisitis. PRimò itaque debet fieri Lexicon Latinum, tanquam basis seu Lexicum &Index ad norma Lexicorum aliarum linguarum.