# Technica curiosa 507

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/507
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/507

In quo Lexico LatiClabem linnodisponi debent ordine Alphabeti Latini omnia, aut saltem guarum requisita. praecipua linguae Latinae vocabula: atque à primo vocabulo versus ultimum progrediendo, debet unicuique apponi numerus aliquis arithmeticus, ab unitate inchoando, & naturalem progressionem servando, ita nimirum, ut sequens numerus sequenti vocabulo appositus semper unitate superet proximè antecedentem numerum, vocabulo proximè antecedenti appositum, ut in columnaprima sequentis §. 3. apparet. Secundo. Hoc Lexicon Latinum, dictâ ratione dispositum, ac numeris signatum, debet transferri (ordine ejus invariato) in alia idiomata aliarum nationum, quibus commune esse volumus Artificium, seu quarum idiomata intelligere, & à quibus nostrum intelligi volumus: & vocabula aliorum idiomatum, Latinis vocabulis correspondentia, signari debent iisdem numeris, quibus signata sunt vocabula Lexici Latini. Si ergo vocabula Latina columnae primae sequentis §. 3. transferantur in linguam Germanicam; disposita atque signata erunt Germanici Lexici vocabula, prout apparet in columna secunda ejusdem §. 3. sequentis. Simili omnino modo disponi debent Lexica aliarum linguarum. Tertiò. Eadem vocabula Lexici Germanici, & omnium aliarum linguarum Lexicorum (Latino excepto) in quas Latinum Lexicum translatum est, praedictis numeris signata, disponi debent denuò ordine Alphabeti unicuique linguae proprii, per modum Indicis vocabulorum Alphabeti ordine dispositorum: & unicuique vocabulo hujus Indicis apponi debent iidem numeri, qui antea in I exico appositi erant. Itaque Latino idiomate excepto, quod libet aliud idioma requirit & Lexicum, & Indicem: Lexicum quidem, in quo vocabula Latinis vocabulis correspondentia collocentur eodem ordine, & cum eisdem numeris naturali serie dispositis, prout collocata & signata sunt vocabula Lexici Latini: Indicem verò, in quo eadem vocabula jam signata numeris S SS 2 et 2 Liber VII. meris, disponantur una cum suis numeris adjunctis Ordine asphaebeti, in illa lingua usitati. Itaque si Germanica vocabula columnae secundae sequentis S. unà cum numeris sibi adjunctis, disponantur per modum Indicis ordine Alphabeti; pertinebit primum vocabulum ad litteram Germanicam B secundum ad litteram C tertium ad G, quartum ad A &c.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
