# Technica curiosa 510

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/510
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/510

In hunc modum, quo in prima columna factum vides, disponendum est Lexicum Latinum, collocando ordine Alphaberi primò omnia, aut praecipua vocabula, inchoata à littera A, deinde à littera B, tum à C, à D &c. & apponendo singulis vocabulis numeros, à primo ad ultimum usque vocabulum, naturali numerorum serie servatâ. Ad eum verò modum, quo in secunda columna factum est cum idiomate Germanico, disponi debent Lexica aliorum etiam idiomatum à Latino diversorum, collocando è regione Latinorum vocabula aliarum linguarum idem significantia, non ordine Alphabeti, sed eodem ordine, quo vocabulis in Latino Lexico correspondent; iisque apponendo numeros eosdem, qui in Latino appositi sunt. Denique ad eum modum, quo in tertia columna disposita sunt ordine Alphabeti vocabula Germanica, notata iisdem numeris, quibus notata sunt in secunda columna, disponi etiam debent aliorum Lexicorum, Latino Lexico correspondentium, vocabula per modum Indicis Non est tamen necessarium, ut omnibus omnium aliorum idiomatum Lexicis & Indicibus, praedicto modo dispositis, praeponatur Lexicum Latinum; sed sufficit Lexicum & Index Germanicus ictu pro ideo mate Germanico & lectrictum ac indere alicuius pro Gallico idiomate, & Graecum Lexicum ac Index pro idiomate Graeco &c.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
