Latin
INFINITIVUS
Kaspar Schott, Technica curiosa 516
Unproofread scanNot analysed yet
Melius tamen erit, si in Lexicis &Indicibus exprimantur comparativa, superlativa adverbia; alioquin confusio orietur in numeris inter scribendum &legendum, uti ex sequentibus patebit. Et quoniam in Lexicis ponitur tantùm genus masculinum adjectivorum, ut doctus, bonus, &c. possunt foeminina &neutra genera exprimi numeris 174 &175. Possessiva etiam &verbalia possunt exprimi numeris. §. V. De Charactere ad Clavem linguarum requisito. Character. –Ertium, quod requirit Auctor ad Clavem seu Artificium ad Clabem linguarum linguarum, est Character certis ductibus formatus, &cernecessarim. tis lineolis ac punctis signatus. Ipse aliter format &signat suum Liber VH. Iaishalo C &G, penetis, den eine cententricos, lineae te rò, quinque centenarios, seu quingenta. Itaque in C sunt septingenta, in G ducenta. In spatio D &H singula puncta significant mille; singulae lineae, quinque millia. Itaque in dicto spatio D sunt octodecim millia, in spatio H mille. §. VI. Praxis scribendi per Characterem in lingua Latino Rtificium hoc novum, de quo tractamus, praxin continet &scribendi in una lingua quidlibet, quod à quarumlibet linguarum populis legatur, ac intelligatur; &legendi, atque intelligendi quodlibet, in qualibet lingua scriptum hoc eodem artificio. Explicabimus primò praxin scribendi, deinde legendi.