# Technica curiosa 516

Kaspar Schott, Technica curiosa, INFINITIVUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/516
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/516

Melius tamen erit, si in Lexicis & Indicibus exprimantur comparativa, superlativa adverbia; alioquin confusio orietur in numeris inter scribendum & legendum, uti ex sequentibus patebit. Et quoniam in Lexicis ponitur tantùm genus masculinum adjectivorum, ut doctus, bonus, &c. possunt foeminina & neutra genera exprimi numeris 174 & 175. Possessiva etiam & verbalia possunt exprimi numeris. §. V. De Charactere ad Clavem linguarum requisito. Character. – Ertium, quod requirit Auctor ad Clavem seu Artificium ad Clabem linguarum linguarum, est Character certis ductibus formatus, & cernecessarim. tis lineolis ac punctis signatus. Ipse aliter format & signat suum Liber VH. Iaishalo C & G, penetis, den eine cententricos, lineae te rò, quinque centenarios, seu quingenta. Itaque in C sunt septingenta, in G ducenta. In spatio D & H singula puncta significant mille; singulae lineae, quinque millia. Itaque in dicto spatio D sunt octodecim millia, in spatio H mille. §. VI. Praxis scribendi per Characterem in lingua Latino Rtificium hoc novum, de quo tractamus, praxin continet & scribendi in una lingua quidlibet, quod à quarumlibet linguarum populis legatur, ac intelligatur; & legendi, atque intelligendi quodlibet, in qualibet lingua scriptum hoc eodem artificio. Explicabimus primò praxin scribendi, deinde legendi.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
