# Technica curiosa 52

Kaspar Schott, Technica curiosa, EPISTOLAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/52
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/52

Ad hanc porrò aëris gravitatem quovis tempore deprehendendam, singulari quadam inventione seu praxi effeci, ut exigua è lino virunculi specie efficta statua superiori loco intra vitreum tu bum ascendat atque descendat, & juxta certa puncta digito ostendat gravitatem aëris pro tempore existentis. Artificium autem quòd in inferiore parte vitri est, non apparet, ne spectatores in secreti cognitionem deveniant; sed lamina per circuitum vitrum est cir cumdatum, acbene munitum; unde omnia in se incommutabilia atquè incorruptibilia perseverant, tametsi mille annis res ea duraret. Hanc ego appello Semper vivum. Vocari posset meritò Perpetuum Mobile. Non tamen perpetuò movetur, sed solùm ad mutationem aurae in tota longè lateque circumfusa regione. Non est Thermoscopium, quod calore ac frigore alteretur. Vt verò Reverentia Vestra, veraeque Philosophiae Amatores ali quem rei praegustum hauriant; secum expendant, si, ut dixi, veris simum est, quòd aër non eandem semper gravitatem retinet, consi quens esse, si globulus ab aëre omnino evacuatus, in aëre suspende tur è justa atque exacta bilance; dictum globulum, dum aër gra vior evadit, reddi leviorem; è contrario verò dum levior fit aër globulum graviorem fieri. Nam quò gravior est materia continens eò levius redditur contentum: Exempli gratia, si gravior est aqua quàm aër; globulus ille levior erit intra aquam, quàm intra aërem. Haec si expendantur, & penitiùs introspiciantur; ingentem nova. rum inventionum campum aperiunt: ut an pluvia in circumfusa longè lateque regione sit, necne, an ea incipiat, aut desinat. Haec, aliaque multa dicto artificio deprehendi possunt. Ego certè, cum praeterito anno (1660.) quo ingens ille ventus ac tempestas fuit, ex paulò antè memorato Experimento singularem & extraordinariam aëris alterationem deprehendi, qui adeo levis praeter consnetum aliàs modum fuit redditus, ut virunculi dicitus infra infimum etiam in vitreo tubo notatum punctum descenderit: quo viso, praesentibus palàm dixi, magnam sine dubio tempestatem alicubi extitisse. Vix dua elapsae erant horae, cùm ventus ille procellosus in nostram etiam regionem, minùs tamen violentus, quàm in Oceano fuerat, irruit. Nullus ized by Google igi. indubito, quin ingenti illa tempestate portio magna aëris Tellurem cabientis erepta fuerit; quae deinde portio (dum Terra celeri annua circum latione, quam habet circa Solem, se ab aëre illo subduxit, isque deinde solus in aethere permansit) in visibilem nobis cometam fuit cinversa. Ad ultimum, quod Domini Deusingii Tractatulum attinet, cum ad me misit Dominus Basilius, (Titul.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
