# Technica curiosa 522

Kaspar Schott, Technica curiosa, INFINITIVUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/522
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/522

Das Pferde isset Graaͤß. Tertiò Quaerat primum cujusque Characteris resoluti numerum in Lexico Germanico, secundum verò in Tabula Variationum. Inveniet in Lexico, numero 23 adscriptum esse Pferdt; in Tabula verò, numero 1. Nominativum. Scribet, ergo infra primos duos numeros antè in charta notatos, das Pferdt. Inveniet iterum in Lexico Germanico, numero 15 adscriptum esse essen; in Tabula verò eidem numero 15 respondere tertiam personam praesentis temporis indicativi modi. Scribet ergo infra secundos numeros, isset. Inveniet tandem in Lexico Germanico, numero 35 correspondere vocabulum Graaß; in Tabula verò 4 Accusativum. Scribet ergo infra tertios numeros, Graaß. Eodem prorsus modo, qui scit linguam latinam, & nescit germanicam, leget verba illa germanica, Das Pferdt isset Graaß scripta per characterem, si solum habeat Lexicum latinum. Si enim resolvat primò utramque partem characterum in numeros, eosque scribat in charta; secundò, quaerat numeros inventos in Lexico Latino, & in Tabula, & vocabula Lexici juxta exigentiam numerorum Tabulae subscribat infra numeros antea è characteribus erutos; habet vocabula latina germanicis illis aequivalentia Eadem est ratio de omnibus aliis linguis per characteres scriptis: omnes enim eodem modo scribuntur, & eodem modo leguntur, ac intelliguntur, à quocunque qui artificium scit, & requisitum Lexicum ac Indicem habet. itized by Google Dic §. IX. Praxis scribendi sine Charactere, per solos numeros. NOn omnes nationes utuntur notis numerorum vulgaribus, Scribere ac legere sine quibus Latini, Germani, Itali, Galli, & plerique Europaei utuncharactere, tur; sed Graeci, Arabes, aliique nonnulli numeros exprimunt litper soles teris Alphabeti; alii verò aliis notis seu signis. Hac de causa Aunumeros.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
