Latin
INFINITIVUS
Kaspar Schott, Technica curiosa 526
Unproofread scanNot analysed yet
Sed tunc prima characteris pari, quam nos ad sinistram collocavimus, collocari debet ad dexteram, si à dextera ad sinistram pergitur; aut in capite, si à vertice deorsum; ut scripturam inspiciens, ac intelligere &interpretan volens, sciat unde inchoandum sit. VII. Quid servandum circa interpunctiones, hoc est, circa commata, puncta, duo puncta &c. quando scribitur per characte res; Auctor explicat in suo Libello: nempe loco commatis scribit Punctum unam lineolam sic; loco puncti duas lineolas sic, cum commate, signum interrogationis, &exclamationis possunt fieri, ut aliàs apud nos. Quando sine characteribus per solos numeros scribitur, possunt numeri ad unum vocabulum spectantes discerni à numeris ad aliud vocabulum spectantibus interponendo unum comma ordinarium, sic; loco verò commatum &punctorum potest fieriuna aut duae lineolae, ut dictum paulò antè. Signa interrogationis, &admirationis, &puncti cum commate aliàs usitata possunt retineri. VIII. Qui per characterem scribendo exprimere vult solum &nudum numerum, signet punctis &lineolis illam characteris ejus partem, quae pro numeris vocabulorum deputata est, nempe apud nos Europaeos sinistram, apud Hebraeos &Arabes dexteram: in altera verò characteris parte exprimat lineolis &punctis numerum 172, juxta dicta in fine §. 4. Qui per numeros scribendo exprimere vult numerum, ponat primò illum numerum, &duobus punctis interpositis scribat jam dictum numerum 172. IX. Qui multùm &frequentes scribere vult per characterem, habeat integras chartas plenas characteribus vel manu pictis, vel typo exaratis. X. Qui scripta sive per Characterem, sive per numeros intelligere &interpretari vult in aliquâ quacunque lingua, necesse est ut bene calleat istam linguam, ejusque idiotismos noscat, &reperta sem vocabula per characteres ante numero ab alium significant. rectè disponat, prout linguae illius idiotismus requirit. Saepe enim contingit, ut vocabula aliqua certo ordine posita, in una lingua bonum, in alia ridiculum sensum efficiant. Exemplum hapes suprà in §. 9.