# Technica curiosa 527

Kaspar Schott, Technica curiosa, INFINITIVUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/527
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/527

ubi verba illa latina, fama fefellit haeredem hilarem, optimum efficiunt sensum in latina lingua; uti & in lingua Italica, aliisque nonnullis, si eodem ordine transferantur in illas: at sitali ordine transferantur in germanicam, sic, Das Geschrey hatbetrogen den Erben froͤlich; Valde ridiculè sonant. Gnarus autem idiotismorum Germanicae linguae, verba illa praecedenti ordine excharactere aut numeris eruta, sic disponet, das Geschrey hat betrogenden froͤlichen Erben. Idem ergo servandum est in aliis linguis. XI. Si quae vocabula in aliquibus linguis non habent variationem casuum, aut temporum, aliasque inflexiones; eadem autem in aliis linguis habent; à legente & interpretante omitti, aut suppleri debent, prout necessitas requiret. §. XI. Crisis sive judicium nostrum de Artificio hactenus explicato. Linguarum ARtificium hoc est longè ingeniosius, facilius, universalius artificium Divulgari potest per totum terrarum or quàm praecedens. nobum combem, sed non sine magnis impensis & labore: nam tota instructio, mendatur. totum Lexicum, totus Index, cum Tabula variationum, imprimi aut describi deber in aliquo libello, idque primùm in lingua Latina, Indice excepto; deinde in quavis lingua à latina diversa; qui posterior libellus deinde aliis provinciis aliorum idiomatum communicari, & à quolibet in suam linguam à perito aliquo transferri debet juxta instructionem additam. Hoc si fiat; quicunque libellum habet, & artificium intelligit, scribere ita potest, tametsi solam vervaculam suam calleat, ut intelligi ab omnibus nationibus queat. Potest etiam quidlibet quacunque linguâ scriptum tali artificio, intelligere & interpretari in sua vernacula, tametsi alias linguas ignoret, imò nesciat in qua lingua scriptum sit: dummodò sciat, an inter legendum ac interpretandum procedendum sit à sinistra versus dextram, aut è contrario, aut à capite deorsum more Chinensium. Hoc autem statim perPotspiciet, si scribens servet quod dixi §. praecedenti NUVI. VIII Liber SteganograFoerent idem aureisetum tametsi uerunt, siue melius ad eunt. phicum arbus, adhiberi pro Steganographia, seu modo aliis secreta sua pantificium. dendi, idque multis modis.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
