Latin
EPISTOLAE
Kaspar Schott, Technica curiosa 53
Unproofread scanNot analysed yet
)supremus vigiliarum Praefectus, supremus ingeniarius, &Commendans Munitionis Lipsiensis: quem tamen nondum perlegi, sed obiter tantùm inspexi. Edidit &Dominus Augustus Hauptmannus, Medicinae Doctor Lipsiae, tractatulum ad Senatum Freibergensem, cui breve compendium Reverentiae Vestrae Magdeburgici Experimenti inseruit. At quia rem minùs rectè apprehendit, sinistrè de ea judicat. Et si consilium ejus Freibergensis Senatus sequatur, frustra adificabit, experieturque imaginarium Natura vinculum tandem dirumpendum. Utrum jam Reverentia Vestra hanc rudem meam novorum, praeterita aestate in opus deductorum Experimentorum, delineationem ac descriptionem sufficienter intellectura sit, ex ejus responsione cognoscere aveo. Non inutile fortassis fuerit, si postquàm omnia rectè disposuerit, ac scriptis mandaverit, mihi priùs legenda communicaverit. Valeat feliciter, &c. Interim felicissimum novi anni exordium optando, maneo it: Reverentiae Vestrae Semper benevolus Servus &Amicus Otto Gericke m. pp. Magdeburgo die 30. Decembris