Latin
CAPUT
Kaspar Schott, Technica curiosa 531
Unproofread scanNot analysed yet
ventionem, seu primum earum auctorem attinet, ait se libenter Graecis gloriam velle dare, &nominatim Xenophonti Philosopho &Historico, de quo Diogenes testatur eum primum notis excepisse dicta Socratis, atque in lucem protulisse; at Latinos eam gloriam ad se trahere. Isidorus enim lib. I. cap. 21. scribit: Romae primus Tullius Tiro, Ciceronis libertus, commentus est Notas, sed tantùm praepositionum (paucas fortassis scribendum est.) Post eum Persaunius Philargyrus, &Aquila Mecaenatis libertus alius, alias addiderunt: deinde Seneca (patrem putat intelligi Lipsius) contracto omnium digestoque numero, &aucto, opus effecit in quinque millia. Tironem quoque agnoscere videtur auctorem Plutarchus: Nam in Catone Uticensi scribit, unam ejus orationem prostare, exceptam Ciceronis opera, qui in curia celerrimos scribas disposuerat, praedoctos Notis &signis uti. Magis clarè hoc idem dicit Eusebius in Chronico: M. Tullius Tiro, Ciceronis libertus, primus notas quasdam ad celeritatem scribendi invenit. De Mecaenate scribit Dio Cassius lib. 55. quòd primus Notas quasdam ad celeritatem scribendi invenit. Quasdam ait, non omnes: nec per se invenit, uti nec Cicero, Notas ejusmodi vocat sed per libertos. Hinc Seneca Epist. 90. vilissimorum mancipiorum commenta. Quid loquar, inquit, verborum Notas, quibus quamvis citata excipiatur oratio? vilissimorum mancipiorum ista commenta sunt, Tironis nimirum, Persannii, Aquilae, libertorum aut servorum. §. II. Forma &usus Notarum antiquarum. Notarum Anus Gruterus librum integrum in folio ejusmodi Notarum Tachygraedidit, cum hac Epigraphe. Notae Romanorum Veterum, quibus lit. phicarum antiquarum tera verbum facit, Tullii Tyronis Ciceronis liberti, &Annai Seneca forma, &uerut. XXX 2 sus. erere memine perientium sibiliter etiam editas &sane contes. Ral.