Latin
CAPUT IV
Kaspar Schott, Technica curiosa 534
Unproofread scanNot analysed yet
XXXVII. Fig. II. Vide Iconismum XXXVII. Fig. III. Vide Ico nismum XXXVII. Fig. IV. emnenda. Inter scribendum, abeunque alia adhibenden, esset q &u simul (ut in vocabulis quia, quando, reliqua, aliisque similibus) adhibet solum q, omisso u, eò quòd nunquam q sine u reperiatur. Itaque ubicunque reperitur q, subintelligitur etiam u immediatè sequens, atque adeo omitti commodè potest, brevitatis causâ. Tertiò. Consonantes duplices occurrentes inter scribendum, connectit ejusdem brevitatis ac celeritatis causâ, ut in Figura II. Iconismi 37. apparet. Quartò. Vocales nunquam ex primit scribendo, nisi cùm vocabulum aliquod à vocali incipit, aut cùm duae vocales occurrunt; sed iis certa loca ad signat in litteris proximè antecedentibus, uti in Fig. III. Iconismi 37.