# Technica curiosa 534

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/534
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/534

XXXVII. Fig. II. Vide Iconismum XXXVII. Fig. III. Vide Ico nismum XXXVII. Fig. IV. emnenda. Inter scribendum, abeunque alia adhibenden, esset q & u simul (ut in vocabulis quia, quando, reliqua, aliisque similibus) adhibet solum q, omisso u, eò quòd nunquam q sine u reperiatur. Itaque ubicunque reperitur q, subintelligitur etiam u immediatè sequens, atque adeo omitti commodè potest, brevitatis causâ. Tertiò. Consonantes duplices occurrentes inter scribendum, connectit ejusdem brevitatis ac celeritatis causâ, ut in Figura II. Iconismi 37. apparet. Quartò. Vocales nunquam ex primit scribendo, nisi cùm vocabulum aliquod à vocali incipit, aut cùm duae vocales occurrunt; sed iis certa loca ad signat in litteris proximè antecedentibus, uti in Fig. III. Iconismi 37.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
