# Technica curiosa 535

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/535
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/535

apparet; ubi in sex exemplis litterarum erectarum locus xocalis a est supra litteras, locus vocalis e ad dexteram partis superioris litterarum, locus vocalis i è regione mediarum litterarum, vocalis o ad dexteram partis inferioris & littera n infra litteras: in duobus reliquis exemplis litterarum obliquè jacentium dispositae sunt uti Figura monstrat. Itaque 1. (quando verbum incipit à consonante, vocalis sequens non scribitur, sed proximè sequens consonans scribitur in ejus loco, atque ex tali loco colligitur deesse vocalem. 2. Quando verò verbum incipit à vocali, tunc exprimitur per proprium suum characterem. 3. Quando item initio vocabuli occurrunt duae vocales, quae necessariò exprimi debent, scribitur solùm prima vocalis, in loco autem alterius scribitur sequens consonans. 4. Quando vocabulum finitur vocali, in loco ejus ponitur punctum. 5. Quando vocabulum definit in 5, scribitur sola littera quae praecedit s, omisso ipso s. 6. Quando vocabulum desinit in est, ut adest, deest, prodest &c. scribitur solum sit. Exempla horum quae diximus habes, in Iconismi 37. Figura IV. Quintò. Circa diphthongos eadem servat quae circa vocales. Et quia existimat, si vocabulum à diphthongo incipit, eam satis intelligi, si prima tantùm vocalis exprimatur; omittit sequentem vocalem in scriptione, & primam exprimit per locum juxta praecedentia ipsi debitum. Similiter si duae vocales occurrunt, & utraque pronuntiari debet, praesertim si una ad unam, & altera alteram subsequentem syllabam spectat; scribit priorem vocalem, & in loco posterioris scribit consonantem subsequentem, ut jam antea etiam dictum Vid. Iconismum fuit. Exempla habes in Iconismi 38. Figura V,

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
