Latin
XXXVIII
Kaspar Schott, Technica curiosa 536
Unproofread scanNot analysed yet
XXXVIII Monet autem hoc loco Auctor, quòd in Arte Tachygraphica Fig. V. verborum sonis potiùs, quàm orthographiae subserviendum est. Hinc in exemplis Figurae IV. Iconismi 37. integrae syllabae aliquando omittuntur, ita tamen, ut nihil poenè desit ad exprimendum verbi sensum. Sextò. Litterae I &V quando vim consonantis obtiVide Iconent in vocabulis, ut in jam, judex, JESUS, vindex, &similibus; nismum exprimi debent per proprios characteres. Vide Fig. VI. Iconi XXXVII. smi 37. Fig. VI. Septimò. Initia &fines plurimorum vocabulorum exprimit per quasdam notas, seu signa, similia aliquo modo signis seu Vide Iconotis antiquis Romanorum, de quibus in capite praecedenti. Sinismum XXXVIII gna porrò initiativa &terminativa exhibet Figura VII. &VIII. Fig. VII. Iconismi 38. Si itaque verbum aliquod incipit à tali aliquo si& VIII. gno, signum illud exprimi debet; &si consonans immediatè subsequitur, signo illi adjungi debet, pennam à charta non sublatâ inter scribendum; littera verò, aut litterae sequentes scribi debent in loco vocalium. Ut si scribendum sit verbum condemno, scribendum est primò signum quod ponitur pro con; littera verò d que proximè subsequitur, cùm sit consonans, adjungi debet signo illi quod pro con ponitur; &demum in loco seu statione vocalis e sequentis scribi debet m disjunctim. Si autem scribendum sit verbum praefero scribitur signum quod significat prae; deinde Vide Iconismum adjungatur f, demum in loco seu statione vocalis e scribatur XXXIX. littera r disjunctim. Eadem est ratio in aliis. Exempla haFig. IX. bes in Fig. IX. &X. Iconismi 39. Si duo signa componunt totum vocabulum, nullâ vocali incerpositâ, ambo conjungi debent. Si signum habeas ad incipienVide Icodum vocabulum, sed non ad finiendum; finiri debet litteris Alnismum phabeti ex Figura I. Iconismi 37. desumptis. Si autem signum