# Technica curiosa 538.5-7

Kaspar Schott, Technica curiosa, 538.5 to 538.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/538.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/538.5

ubi docet ex Prisciano & Valerio Probo, Latinos unitatem litterâ I notasse, quoniam minimo spatio esset virgula, sicut unitas nullo: ad notanda verò duo, tria, quatuor, repetivisse unitates usque ad quinque. Quinarium scripsisse per V non propterea quòd ea nota dimidium esset X, quo denarium designarent; neque idcirco quòd olim scripserant QV, & postea Q sustulissent, ac solùm V scripsissent pro quinque: sed quoniam esset quinta vocalis. Hac litterâ V, repetitis atque appositis unitatibus, ductos fuisse ad numerum denarium; eumque idcirco X litterâ notavisse, quia in vulgari ordine Alphabeti statim post V subsequitur. Quo consilio etiam, cùm Centenarium numerum expressissent per C, quòd haec prima sit Centenarii littera; sequenti elemento, scilicet D, quingenarium deposuisse, vel quia proximè post C sequitur D; vel quid inter hanc & M, quae mille significat, quinque litterae intercedunt, quae dimidium millenarii innuunt; vel quia sit capitalis littera hujus nominis, Dimidium, quod dimidium millenarii significet; vel denique quia antiqui numerum millenarium per finistram partem litterae M notabant sic, T, quae nota poenè similis est notae D. Rationem autem Millenarii à prima littera ipsius nominis acceptam fuisse, sicut & centenarii à C, ut jam dictum fuit. Quingenarii verò notam non à nomine, sed à Graecorum instituto excogitatam: nam cùm illi per N pingerent quinquaginta; prisci Latini (ait) qui hujus elementi loco ponerent identidem L, ut Lymphae pro Nymphae, in hunc quoque usum L. pro N substituere. Haec ex Scaligero. Quae tamen displicent Matthaeo Horto lib. de Num. cap. 5. nec Digi Sese multi inde tua quae se dilateriunt.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
