# Technica curiosa 54-2

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT XXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/54-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/54-2

Reddatur jam aër circa utrumque corpus gravior, fiatque molis aëris, aequalis moli A, pondus 12. granorum; fiet pondus molis aëris, aequalis moli B, 4. granorum. Ergo in eodem aëre, A ponderabit minùs 12. granis, & B minùs 4. granis. Reddatur iterum aër circa utrumque corpus levior, & pondus aëris globo A sit 6. granorum: erit pondus aëris aequalis contrapondio B2. granorum. A ergo ponderabit minùs in aëre illo granis 6. & B minùs granis 2. Cùm ergo in omni casu pondus utriusque corporis crescat ac decrescat eâdem seu aequali proportione; consequens est, ut idem semper aequilibrium maneat. Ajo nihilominus, mutatâ aëris gravitate, aut levitate, variari aequilibrium globi Aevacuati, & contrapondii B. Probo à paritate. Si ambo corpora illa, quae in aëre constituunt aequilibrium, suspenduntur intra aquam, medium videlicet densius quàm aër; perdunt aequilibrium, & globus A redditur levior, quàm B; quia utrumque redditur levius tanto pondere, quantum est pondus aquae aequalis molis cum dictis corporibus: cùm igitur moles aequalis corpori A sit major & gravior, quàm moles aequalis corpori B; etiam pondus corporis Aerit levius, quàm pondus corporis B. Ergo aequilibrium perdunt. Atqui sicut se habet aqua ad aërem quoad densitatem ac gravitatem, ita se habet aër densior ac gravior ad aërem minùs densum & gravem. Ergo si aër sit densior ac gravior, perditur aequilibrium utriusque corporis, & globus A redditur levior. Si decrescat iterum gravitas aëris, & fiat levior, globus A fit gravior, & magis magisque descendit, donec redeunte pristina gravitate aëris redeat aequilibrium: crescente autem adhuc magis levitate lenitate aeris, magis descendit globus A, & iterum perditur aequiIbrium.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
