# Technica curiosa 540

Kaspar Schott, Technica curiosa, ANNOTATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/540
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/540

Non per tamen diuersis inhaerere. Videatur etiam Beda tom. 1. Operum in Libello de Numeris, ubi longè diversa habet. §. II. Origo notarum arithmeticarum vulgarium. Enio ad vulgares notas, quibus nunc plerique Europaeiudecem tantùm notulis quantumvis maximos numeros, maximamque rerum multitudinem exprimimus, miro sanè invento. Has notas ait Scaliger in Explicat. nummi Constanti. ab Arabibus fuisse excogitatas, easque à Mauris accepisse Hispanos, & ab his Latinos, reliquosque Europaeos. Alii Phoenicum inventum esse ajunt. Causam, cur praedicto modo formentur varii variam adsignant. Sunt qui volunt, à Graecis litteris fuisse deformatas, hunc in modum: Sed quis tam lynceus est, qui vel tenue vestigium similitudinis videat inter has litteras, & notas? P. Marius Bettinusque piario XI. Progymnas. 1. cap. 3. divinat, eas notas esse punctorum variè collocatorum propaginem Specimentale proponit. Nobilissimus atque Amplissimus Dominus Philippus Ernestus Verelinus à Caerberg, Celsissimi Principis Nassovii AulaePraefectus, in litteris nuper ad me Hagam Comitis datis existimat, praedictas notas originem duxisse à virgulis, vel à vertice deorsum, vel à dextera ad sinistram, vel à sinistra ad dexteram ductis, in hunc modum: Nam Dic Nam ut duas & tres virgulas celeriter formarent, calamo à charta non sublato, conjunxerunt illas intermediis lineis, ut in secunda serie posita apparet: ut verò crucem formarent citò, verticem cum sinistro brachio connexuerunt: quinque deinde formarunt per modum crucis fractae, & sex per modum eundem cum virgula infrà addita.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
