# Technica curiosa 543

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/543
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/543

pta detergat; apparebunt verba priùs scripta; gallae enim colore obumbrantur. §. II. Artificium secundum. SEcundò in aliis litteris 8. Julii Anno 1660 datis haec scribit: Occasione eorum quae Reverentia Vestra scribit de secretis Cryptogra phicis, & quae mihi proposuerat his diebus Gallus quidam Sacerdos qui & Re. Va. se saepius locutum fuisse retulit, reperi modum cryptographicum, illum fortassis Trithemianum, quo quemcunque sensum arcanum, sine ulla suspicione, sub quocunque sensu totidem litterarum, sive notarum, alteri secreti conscio significare possum; ita ut littera litterae respondeat in longum, & sensu consequenti, sine ullis intermediis nihil significantibus; ut v.g. sub his litteris solummodò scriptis, Pater noster qui es in coelis, quae sunt numero viginti quatuor hunc totidem litterarum, Hostis appropinquat, caveto, vel quemcunque alium assignabilem, sub eadem oratione Dominica, vel etiam Epistola aliquod aliud negotium pertractante. Res est omninò admiratione digna. Imodum eandem Inventionem attentiùs considero, etiam sensus longior sub duplo ferè breviori scriptione manifesta occultari poterit, idque eodem ut priùs dixi modò, absque ulla suspicione, si dexterè fiant facienda; quod haud admodum est diffiQuod si casu quocile apud eum qui sese mediocriter exercuerit. piam veniret Epistola in suspicionem; non posset ab ullo mortalium sensus occultus investigari, propter combinationem litterarum ferè infinities variabilem, ut in Abaco Kircheriano. His lectis cùm tam praeclarum Artificium mihi communicari petiissem; respondit Auctor, Artificium esse certissimum, requiri tamen peculiarem quandam industriam pictoriam, quam non omnes ad illud adferre possunt: decrevisse ergo explicationem in aliam occasionem reservare. Hac arte meum, & tuum, Lector, desi derium elusit. Addit, existimare se P. Athanasii Kircheri Cryptographiae illi, quam in citato loco Magiae prodidi, etiam non parum se adjicere posse, per modum quendam nuper à se repertum, quo signa illa prorsus occultantur (quod ego desiderare me dixeram) quibusdevenitur in cognitionem litterarum iisdem signatarum; cum hoc insuper compendio, quòd non indigeat ad notandam litteram v. g. vigesimam quartam Epistolae scriptae, transilire 24. litteras ejusdem Epistolae, sed cum 4. 6; vel 8 litteris id praestare possit, quarum nulla habeat ullum etiam occultum punctum, vel signum extrinsecum & visibile.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
