Latin
CAPUT VII
Kaspar Schott, Technica curiosa 549
Unproofread scanNot analysed yet
aut si à Scriptoria artis invenAADEO peculiari dono cuipiam hominum immediatè (ut ego tio variis reor) communicatum, quis ille tam felix &Theodidactus discitribuitur. pulus? Non alia res est, ut notavit etiam Hermannus Hugo loc. cit. &post ipsum P. Athanasius Kircherus in Oedipo tom. 2. Classe 2. cap. 7. in qua plures magisque pugnantes reperiuntur sententiae, atque in hac de prima litterarum &scriptionis origine controversia. Sunt qui humani generis protoplasto Adamo eam laudem attribuunt, alii verò Enocho ante universale Mundi diluvium, alii post diluvium Abrahamo, alii Moysi, alii Phoenicibus, alii Aegyptiis, alii Aethiopibus, alii aliis. Plurimorum sententias ac testimonia affert Hermannus Hugo loc. cit. &Athanasius Kircherus loco etiam citato. Ex omnibus diligenter lectis, atque expensis, in re tam intricata duo ego colligo: alterum est, probabilius videri, primas litteras fuisse Hebraicas artemque scriptoriam in Hebraica lingua fuisse primùm exhibitam, atque adeo Auctorem litterarum &scriptionis esse Hebraeum: alterum verò, controversiam praecipuam esse de Adamo, &Moyse, atque adeo num litterarum ac scriptionis inventio ante aut post diluvium fuerit exorta. Ego in re tam dubia ac lubrica statuo quod sequitur. §. III. Probabile est, litterarum ac scriptionis inventionem deberi Hebraeis. Scriptoriae GOc ut probem, Suppono primò, primam in Orbe linguam, quam artis invenDEUS ipse protoparentibus humani generis unà cum aliis artio Hebraeis bidetur tritibus atque scientiis in Mundi exordio communicavit (ut fusè ac buenda. doctè probat Kircherus loc. cit. ex variis auctoribus Hebraeis, ChalLingua pridaeis, Arabibus, Graecis, ac Latinis) fuisse Hebraicam: id enim nia in Orbe suit Hebraeamanifestè colligitur ex nominibus quae Adamus jussu DEI im posuit animantibus terrae, volucribus coeli, uxori suae Fvae, liberisque à se natis. Idem eodem argumento probat fusè ac doctè Claudius Duretus in Thesauro linguarum cap. 6. Hos, aliosque Auctores legat qui volet, ego ne longior sim, huic rei nolo immorari. Suppono secundò, primam illam linguam tam ante, quàm post diluvium usque ad linguarum confusionem in aedificatione turris Babylonicae factam, fuisse communem omnibus omnino hominibus, uti constat ex sacra Scriptura Genesis cap. XI.