Latin
CAPUT XXIII
Kaspar Schott, Technica curiosa 55
Unproofread scanNot analysed yet
loco, aliusque temporibus denno operationem resumpsissem; animadverti, altitudinem subsistentia aquae non semper aequalem esse, sed ad unius ulnae Magdeburgica differentiam crescere ac decrescere, praesertim cùm pluvia ingruit. Ex quo tandem intellexi, ascensum illum aquae non fieri per attractionem, seu fugam vacui, sed verè per aëris pressionem. Cui deinde Experimento tot alia adjeci, quae librum secundum De Propriis Experimentis in praenominato meo Opere constituent. Adde quòd quovis tempore gravitatem aëris incumbentis, ejusque diversam diverso tempore pressionem, evidentissimè &certissime demonstrare queam. Secunda difficultas est, Cur aër phialas illas cupreas ambiens, adeo vehementer comprimat, dum aer est extractus; non verò com primat, dum aëre sunt plenae? Respondeo, facilem hujus rei solu tionem esse. Nam quandophialae sunt aëre plenae, exteriùs interiusque ab aëre ambiuntur, eoque mediante sunt separata: at quando aer est extractus, interiùs disjunguntur, nullo mediante aere, ideoque externus aër illis incumbit, illasque comprimit; quod fieri nequit, dum aëre intus existente separatae sunt, quia aer intus resistit pressioni externi aëris, estque conjunctus adhuc cum externo, ideoque nullum effectum dare, seu gravitatem aut pressionem efficere potest. Quod hic fit ex defectu aëris in phialis existentis, ut ab externo comprimantur; contingit in pila coriacea lusoria inflata ex abundatia aëris, cujus violenter inspiratus aer extrorsum premit, simulque ventile fortiter comprimit. At in nostro Experimento externus aër comprimit phialas propter defectum interni aëris, qui alioqui si intus adhuc esset, resisteret. Tertia difficultas est, Cur tanto impetu propellat aër externiae pistillum intra ahenum O, exantlato aëre; ante exantlationem vero ne hilum quidem propellebat? Respondeo, quomodo potest aer externus superior pistillum premere, si illud adhuc tàm infrà, quàm suprà, aëre circumdatum est? Idem esset, ac si pistillum intra aquam foret, &aqua superior id ipsum deprimere deberet; cùm tamen inferior aquae contranitatur, &pressioni ejusmodi resistat. At si separatio fieri, inferiorque aqua, sine successione circumstantis aqua, auferri posset; sine dubio superior aqua pistillum vehementer premeret, &majus meister der lien seu lentur menserent, autem minus seu serichten. Eius, contingit in aëre.