Latin
CAPUT XXV
Kaspar Schott, Technica curiosa 55-2
Unproofread scanNot analysed yet
Sit in superiori exemplo pondus tam globi A, quam contrapondii B, unciarum 30. in aëre; mutetur aër, fiatque pondus A30–9. pondus verò B30–3: si alio tempore pondus A fiat 30–12; fiet B30. 4: &si A fiat 30–6; fiet B30–2. Semper ergo levius vel gravius fiet A, quàm B. Confirmat haec iterum Auctor in alia Epistola, 19. Octobris ejusdem Anni 1662. ad me data, dicens certissimâ experientiâ constare, si Recipiens evacuatus, &epistomio accuratissimè clauso, ut nihil aëris extrinseci penetrare intrò queat, instructus suspendatur ex uno bilancis justissimae brachio; intra semestris spatium variam Recipientis gravitatem ac levitatem, atque adeo aëris variationem manifestissimè deprehensum iri. §. II. Annotatio ad Numerum secundum. CI vasculum faeponatur intra vasculum eb d, ita ut foramina a &o sibi mutuo congruant (dum vasculum eo d est intrusum intra globum excavatum usque ad marginem e d) &epistomium antliae pnevmaticae, aut cacabi evacuatorii jam evacuati, immittatur intra vasculum Fac, &instituatur exantlatio; extrahetur aër è globo, per dicta dua foramina, &ingredietur intra tubum antliae, aut intra cacabum evacuatum. Si jam, antequàm extrahatur epistomium è vasculos ac, hoc unà cum epistomio adhuc infixo vertatur intra alterum vasculum eod; non congruent ampliùs sibi mutuò foramina A &C, ac proinde ita erit clausus globus, ut nullus aër ingredi queat. Si itaque extrahatur epistomium è vasculo fac, &ipsum vasculum claudatur superiùs lamina aliquâ sibi adferruminata; nullum erit periculum, ut aër aliquando intra globum furtivè ingrediatur. §. III. Annotatio ad Numerum quintum. Αër quoQua maris v. g. aut quaevis alia liberè super terram expansa, modo dicaAtunc dicitur horizontaliter jacere supra terram, quando sutur jacere horizonprema ejus superficies secundùm omnes partes aequaliter distat à centro terrae. Ergo &aër tunc dicitur horizontaliter jacere supra taliter. terram &aquam, quando ejus suprema superficies distat ubique aequaliter aequal ter à centro Terraquei globi. Hoc cum contingit, &aeris gravitas est in statu consistentiae; videtur dicendum, eum aequaliter premere corpora subjecta. Si ergo eodem tempore uno in loco aër est altior, quàm in altero, sed utrobique est aequalis gravitatis; tunc altior magis premit, quàm minùs altus.